라틴어 문장 검색

Nescio quod stomachi vitium secretius esse Suspicor:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXVII3)
vosmet 'met' πάρελκον est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2073)
ergo si sic et in istis particulis invenimus, ut egomet vosmet, ut mutatis casibus vel personis eadem permaneant, adverbia sine dubio sunt, nulla enim hoc alia pars orationis admittit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2078)
Etenim recordamini, Quirites, omnes civiles dissensiones, non solum eas, quas audistis, sed eas, quas vosmet ipsi meministis atque vidistis. L. Sulla P. Sulpicium oppressit [eiecit ex urbe]; C. Marium, custodem huius urbis, multosque fortes viros partim eiecit ex civitate, partim interemit. Cn. Octavius consul armis expulit ex urbe collegam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 24:1)
nos autem ea dicimus nobis videri quae vosmet ipsi nobilissimis philosophis placuisse conceditis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 98:3)
atqui falsum quod est id percipi non potest, ut vobismet ipsis placet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 142:5)
In tres igitur partes et a plerisque et a vobismet ipsis distributa sapientia est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 155:1)
deinde ad illa veniam, quae iam non ad multitudinem sed ad vosmet ipsos qui adestis pertinent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 194:5)
ubi scopulum offendis 'eius modi ut non modo ab hoc crimen resilire videas verum omnem suspicionem in vosmet ipsos recidere intellegas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 29장 1:8)
nunc quid est quod quisquam ex vobis audire desideret, eum quae facitis eius modi sint ut ea dedita opera a nobis contra vosmet ipsos facere videamini?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 36장 3:10)
secrete loquimur, tibi nunc hortante Camena excutienda damus praecordia, quantaque nostrae pars tua sit, Cornute, animae, tibi, dulcis amice, ostendisse iuvat, pulsa dinoscere cautus quid solidum crepet et pictae tectoria linguae.
(페르시우스, 풍자, satire 59)
Creaturae ad Deum tendunt, ac deinde cuiusque viventis est tendere ad alterum, ita ut in sinu universi invenire possimus immensas constantes necessitudines quae secrete connectuntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 304:2)
reddet quod particulatim sorbuerat quocumque modo, ne mortuus omnis non redeat, si quid pleno de corpore desit, pellite corde metum, mea membra, et credite vosmet cum Christo reditura Deo;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3372)
"sunt sacra quando vosmet ipsi exciditis, votivus et cum membra detruncat dolor."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1435)
Vosmet videte iam, Lache et tu Pamphile, Remissane opus sit vobis redductan domum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 470)

SEARCH

MENU NAVIGATION